Bandoneón arrabalero (en latín)

MEA SYMPHONIA PLEBEIA
Letra de Contursi
Música de Deambrogio

(latine interpretatus est Radulfus Lavalle)

Mea symphonia plebeia,
vetus follis sine aere,
adinveni te, ut puerum
a matre derelictum.
In ianua miserae insulae,
sine calce in muris eius,
sub lucernae tenui luce,
quae noctu te lustravit.

Symphonia, quia me vides tristem
et canere non possum,
vere scis
me in mea anima portare
dolorem sculptum.

In deversorium te tuli,
in meo pectore complexus:
ego quoque derelictus
eram in cubiculo.
Voluisti me solari
cum tua rauca et tristi voce…
In tuis fidibus sonoris
dolor meus magis crevit.